CHRYSOGRAPHATA Scuta

CHRYSOGRAPHATA Scuta
CHRYSOGRAPHATA Scuta
apud Trebellium Pollionem in Claudio, c. 14. Casaubono sunt picta, sive caelata et inaurata. vel aureis literis inscripta, de qua Arte, ad Suetonii Octavium, is nonnulla adnotavit, c. 7. χρυσογράφον namque Graeci vocant, quod aurô pictum est, ut κηρογράφον, quod cerâ. Hinc verbum χρυσογραφῆσαι, aurô pingere, quod est, chrysographare: et chrysographata scuta, χρυσογράφητα. Vide supra in voce Aurigraphus. Salmasius mavult aurô sculpta et insignita. Idem enim, inquir, γράψαι, ξῦσαι, χαράξαι. Unde apud Theophrastum ἐγράφειν idem, quod insculpere, de vermibus, quae lignum erodendo charaxant et insctilpunt. Sic χειρογράφοι annuli, qui manu sculpti: et Inscripti οἰ ςτιγμαλίαι:
Quatuor inscripti portabant vile cadaver.
Vide eum ad Solin. p. 258. et 1100.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”